Evangelium Secundum Joannem*

Caput 17: Versus 1

Haec locutus est.Non solum quae in coena, sed etiam quae ab initio. Sed maxime quae in coena hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Haec pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Haec est pressuris consolatio et liberatio.Pater, venit hora.Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quae et praesentium et futurorum aedificatio.Venit hora.Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quae fiant per tempora ordine congruo.Clarifica Filium.Humilitas in passione, claritas in resurrectione coepit. Venit hora passionis, seminandae humilitatis, non differas gloriam resurrectionis,ut Filius tuus clarificet te.Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judaea sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit.Ut Filius tuus clarificet te.In cognitione hominum, sicut dedisti, usqueut cognoscant te, et quem misisti.Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et haec est clarificatio Patris, quae non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.
(* Traductions européennes)